PARAGUAJA

PARAGUAJA
PARAGUAJA
seu Paraguaria, vulgo le Paraguay, regio ampla Americae meridionalis, quae pro maiori parte subest dominio Hispanorum. Terminatur ab Oriente Brasiliâ regione, a meridie Magellanicâ, et ab Occidente Peruviâ et regnô Chiles. In ea sunt aliquot provinciae, nempe Paraguaia propria, le Paraguay, Tucumania, le Tutuman, Urvagia, Uruaig, Parana, Parana, Guaira, Guaira, Chaca, Chaco, et provincia fluvii Argentei, Rio de la Plata: Et in his provinciis sunt multae coloniae Hispanorum. Paraguaia autem propria provincia est inter Brasiliam ad ortum et Paraguaium fluvium ad occasum, versus lacum de los Xaraies extensa. Sed urbibus caret et coloniis. PARAGUAIAE LATE SUMPTAE URBES: Acaraiga, Acaraig. Assumptio, l' Assomption. Bonus Aer, Bvenos Ayres. Civitas regia: seu Guaira, Ciu. dad Real. Conceptio, la Conception. Fanum S. Fidet. Santa Fe. Fanum S. Iacobi, Sant Iago del Estero. Fanum S. Michaelis, San Miguel de Tucuman. Itapoa, Itapoa. Nova Corduba, Nueva Cordova.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”